- AMICTUS
- AMICTUSAnglis olim, an Amytte, primum ex sex indumentis Episcopo, in Ecclesia Romana, cum Presbyteris communibus: Sunt autem illa, Amictus, Alba, Cingulum, Stola, Manipulus et Planeta, uti habet Innocentius III. de Myster. Myssae l. 1. c. 10. Et quidem Amictus, vestimentum est, quô collum undique cingimus, ait Amalarius de Eccles. Offic. l. 2. c. 17. Quô et collum stringitur et pectus tegitur, ut docet Bruno Signiensis de Vestim. Episcopi: Qui circumquaque super humeros diffunditur, Idem Innocentius loc. cit. c. 50. apud Car. du Fresne Glossar. De eo Durandus l. 3. c. 2. Lotis manibus, Episcopus seu sacerdos celebraturus assumit Amictum, quô caput tegitur, quem Pontifex locô Ephod, sive superhumeralis et rationalis habet: ---- renes et pectus ambit et tegit et omnibus sacris vestibus supponitur sed omnibus supereminet. In renibus stringitur, duobus funiculis sive chordulis ante pectus ligatur, et super os planetae volvitur apud Spelmanum in Glossar. Antiquitus enim super caput ponebatur, eôdem modô, qui a Religiosis eorum hodieque observatur, replicando illum super planetam: quâ ratione velum, quô in nocte Passionis milites DOMINI nostri faciem velabant, spineam item coronam, eius capiti impositam, designari consuevisse, ait Thomas Part. 3. quaest. 8. artic. 5. Maronitae Graeci, et Ambrosiani super Albam induunt Amictum, ut de Graecis discimus, ex quadam Soletinorum Archidiaconi Ep. ad Episcop. Molphetae, ubi de Graecorum vestimentis accurate agitur: hodierni tamen Graeci eô non utuntur. In Romana porro communione, Levitae Cardinalis Amictus, primo strictior erat, latior vero Cardinalis Presbyteri, ut colligit ex Davantriae, qui vixit ad A. C. 1325. Ceremoniali M S. Dominic. Macer in Hierolex. ubi etiam disputat, quô casu sine Amictu sacra facere liceat Sacerdoti? etc. Glossar. Α᾿ναβολὴ, amiculum, amictus. ἀναβόλαιον, amiculum. Hinc et Anaboladium, in veterib. Gloss. Lat. Vide infra, in hac voce, ut et ubi de Maforio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.